Cornelius amicus Iulii est et in Italia quoque habitat. Filius Cornelii est Antonius qui probus puer Romanus est. Cornelius quoque filiam unam habet et in Italia quoque habitat. Filia Cornelii est Claudia, quae puella Romana est. Mater Antonii et Claudiae est Andromacha, quae femina Graeca est, sed ea abest quia est in Graecia. Andromacha in Graecia est quia videt familiam suam et suam amicam Lydiam quae novum filium habet.